

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 3: Versus 6
Stravit quoque pavimentum,etc. Sicut latitudo parietis in altum exsurgens, et ad laquearia perveniens, provectus virtutum quibus sancti ad coelum perveniunt, vel sanctorum choros sibi per varia tempora succedentes significant: ita aequalitas pavimenti concordem eorum humilitatem, qua in hac vita positi sociali charitate conversantur. Pavimentum pretioso marmore stratum multo decore, et marmor tectum tabulis abiegnis, quia vita justorum primo fidei firmitate munienda est in corde: post virtutum latitudine ornanda in opere. Quid enim prodest decor marmoris tabulis obtectis, nisi aliquid mysticum ostendat? sed bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei fulciendam esse significat. Abies vero alta et durabilis mentem electorum infima spernentem, coelestibus inhaerentem, et virtutem patientiae excellentem demonstrat. Auri laminae marmori de tabulis abiegnis superpositae latitudo est charitatis de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quae sicut aurum aliis metallis, ita caeteris virtutibus in templo Dei praefulget.